Billeder på siden
PDF
ePub

MEDITATIONES SACRE.

VOL. XIV.

LONDINI.
Excudebat Johannes Windet.

1597.

1. De Operibus Dei et Hominis.

2. De Miraculis Servatoris.

3. De Columbina Innocentia et Serpentina Prudentia.

4. De Exaltatione Charitatis.

5. De Mensura Curarum.

6. De Spe Terrestri.

7. De Hypocritis.

8. De Impostoribus.

9. De Generibus Imposturæ.

10. De Atheismo.

11. De Hæresibus.

12. De Ecclesia et Scripturis.

MEDITATIONES SACRE.

DE OPERIBUS DEI ET HOMINIS.

Vidit Deus omnia quæ fecerant manus ejus, et erant bona nimis: homo autem conversus ut videret opera quæ fecerunt manus ejus, invenit quod omnia erant vanitas et vexatio spiritus.1

Quare si opera Dei operaberis, sudor tuus ut unguentum aromatum, et feriatio tua ut Sabbatum Dei. Laborabis in sudore bonæ conscientiæ, et feriabere in otio suavissimæ contemplationis. Si autem post magnalia hominum persequeris, erit tibi in operando stimulus et angustia, et in recordando fastidium et exprobratio. Et merito tibi evenit (O homo) ut cum tu qui es opus Dei non retribuas ei beneplacentiam, etiam opera tua reddant tibi fructum similem amaritudinis.

DE MIRACULIS SERVATORIS.

Bene omnia fecit.

Verus plausus: Deus cum universa crearet, vidit quod singula et omnia erant bona nimis.

Deus ver

1 This paragraph is not printed in a distinct type in the original, as the corresponding paragraphs in the other meditations are. But the printing is in this respect careless throughout; and there can be little doubt that it was meant to stand as a text prefixed to the meditation.

bum in miraculis quæ edidit (omne autem miraculum est nova creatio, et non ex lege primæ creationis) nil facere voluit quod non gratiam et beneficentiam omnino spiraret. Moses edidit miracula, et profligavit Ægyptios pestibus multis; Elias edidit, et occlusit cœlum ne plueret super terram; et rursus eduxit de cœlo ignem Dei super duces et cohortes; Elizeus edidit, et evocavit ursas e deserto quæ laniarent impuberes; Petrus Ananiam sacrilegum hypocritam morte, Paulus Elimam magum cæcitate percussit: Sed nihil hujusmodi fecit Jesus. Descendit super eum spiritus in forma columbæ, de quo dixit, Nescitis cujus spiritus sitis; spiritus Jesus, spiritus columbinus: fuerunt illi servi Dei tanquam boves Dei triturantes granum, et conculcantes paleam; sed Jesus Agnus Dei sine ira et judiciis. Omnia ejus miracula circa corpus humanum, et doctrina ejus circa animam humanam. Indiget corpus hominis alimento, defensione ab externis, et cura. Ille multitudinem piscium in retibus congregavit, ut uberiorem victum hominibus præberet. Ille alimentum aquæ in dignius alimentum vini ad exhilarandum cor hominis convertit. Ille ficum, quod officio suo ad quod destinatum fuit, ad cibum hominis videlicet, non fungeretur, arefieri jussit. Ille penuriam piscium et panum ad alendum exercitum populi dilatavit. Ille ventos quod navigantibus minarentur corripuit. Ille claudis motum, cæcis lumen, mutis sermonem, languidis sanitatem, leprosis carnem mundam, dæmoniacis animum integrum, mortuis vitam restituit. Nullum miraculum judicii, omnia beneficentiæ, et circa corpus humanum; nam circa divitias non est dignatus edere miracula; nisi hoc unicum, ut tributum daretur Cæsari.

« ForrigeFortsæt »