Billeder på siden
PDF
ePub

DE COLUMBINA INNOCENTIA ET SERPENTINA PRU

DENTIA.

Non accipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.

Judicio hominis depravato et corrupto, omnis quæ adhibetur eruditio et persuasio irrita est et despectui, quæ non ducit exordium a detectione et repræsentatione malæ complexionis animi sanandi; quemadmodum inutiliter adhibetur medicina non pertentato vulnere. Nam homines malitiosi, qui nihil sani cogitant, præoccupant hoc sibi, ut putent bonitatem ex simplicitate morum ac inscitia quadam et imperitia rerum humanarum gigni. Quare, nisi perspexerint ea quæ versantur in corde suo, id est penitissimas latebras malitiæ suæ, perlustratas esse ei qui suasum molitur, de ridiculo habent verba prudentiæ. Itaque ei qui ad bonitatem aspirat non solitariam et particularem, sed seminalem et genitivam quæ alios trahat, debent esse omnino nota quæ ille vocat Profunda Satanœ; ut loquatur cum auctoritate et insinuatione vera. Hinc est illud, Omnia probate, quod bonum est tenete; inducens electionem judiciosam ex generali examinatione. Ex eodem fonte est illud; Estote prudentes sicut serpentes, innocentes sicut columbæ. Non est dens serpentis, nec venenum, nec aculeus, quæ non probata debeant esse; nec pollutionem quis timeat, nam et sol ingreditur latrinas, nec inquinatur; nec quis se Deum tentare credat, nam ex præcepto est, et sufficiens est Deus ut vos immaculatos custodiat.

DE EXALTATIONE CHARITATIS.

Si gavisus sum ad ruinam ejus qui oderat me, et exaltavi quod invenisset eum malum.

Detestatio Job; amicos redamare, est charitas publicanorum ex foedere utilitatis; versus inimicos autem bene animatos esse, est ex apicibus juris Christiani, et imitatio divinitatis. Rursus tamen hujus charitatis complures sunt gradus, quorum primus est inimicis resipiscentibus ignoscere; ac hujus quidem charitatis etiam apud generosas feras umbra quædam et imago reperitur; nam et leones in se submittentes et prosternentes non ulterius sævire perhibentur. Secundus gradus est inimicis ignoscere, licet sint duriores, et absque reconciliationum piaculis. Tertius gradus est non tantum veniam et gratiam inimicis largiri, sed etiam merita et beneficia in eos conferre. Sed habent hi gradus, aut habere possunt, nescio quid potius ex ostentatione, aut saltem animi magnitudine, quam ex charitate pura. Nam cum quis virtutem ex se emanare et effluere sentit, fieri potest ut is efferatur, et potius virtutis suæ fructu quam salute et bono proximi delectetur. Sed si aliunde malum aliquod inimicum tuum deprehendat, et tu in interioribus cellulis cordis graveris et angustieris, nec, quasi dies ultionis et vindictæ tuæ advenisset, læteris; hoc ego fastigium et exaltationem charitatis esse pono.

DE MENSURA CURARUM.

Sufficit diei malitia sua.

Modus esse in curis humanis debet; alioqui et inutiles sunt, ut quæ animum opprimant et judicium con

fundant, et profanæ, ut quæ sapiant animum qui perpetuitatem quandam in rebus mundanis sibi spondeat. Hodierni enim debemus esse ob brevitatem ævi, et non crastini, sed, ut ille ait, carpentes diem; erunt enim futura præsentia vice sua; quare sufficit solicitudo præsentium. Neque tamen curæ moderatæ, sive sint œconomicæ, sive publicæ, sive rerum mandatarum, notantur. Sed hic duplex est excessus. Primus, cum curarum series in longitudinem nimiam et tempora remotiora extendimus, ac si providentiam divinam apparatu nostro ligare possemus; quod semper etiam apud Ethnicos infaustum et insolens fuit. Fere enim qui fortunæ multum tribuerunt, et ad occasiones præsentes alacres et præsto fuerunt, felicitate magna usi sunt. Qui autem altum sapientes, omnia curata et meditata habere confisi sunt, infortunia subierunt. Secundus excessus est, cum in curis immoramur diutius quam opus est ad justam deliberationem et ad decretum faciendum. Quis enim nostrûm est, qui tantum curet quantum sufficit ut se explicet, vel sese explicare non posse judicet, et non eadem sæpe retractet, et in eodem cogitationum circuitu inutiliter hæreat, et denique evanescat? Quod genus curarum et divinis et humanis rationibus adversissimum est.

DE SPE TERRESTRI.

Melior est oculorum visio, quam animi progressio. Sensus purus in singula meliorem reddit conditionem et politiam mentis, quam istæ imaginationes et progressiones animi. Natura enim animi humani, etiam in ingeniis gravissimis, est ut a sensu singulorum statim progrediatur et saliat, et omnia auguretur fore talia

quale illud est quod præsentem sensum incutit: si boni est sensus, facilis est ad spem indefinitam; si mali est sensus, ad metum: unde illud, Fallitur augurio spes bona sæpe suo; et contra illud, Pessimus in dubiis augur timor.1 Sed tamen timoris est aliquis fructus ; præparat enim tolerantiam, et acuit industriam :

Non ulla laborum,

O virgo, nova mi facies inopinave surgit:

Omnia præcepi, atque animo mecum ante peregi.

:

Spes vero inutile quiddam videtur. Quorsum enim ista anticipatio boni? Attende si minus eveniat bonum quam speres, bonum licet sit, tamen quia minus sit, videtur damnum potius quam lucrum, ob excessum spei. Si par et tantum sit, et eventus sit spei æqualis, tamen flos boni per spem decerpitur, et videtur fere obsoletum, et fastidio magis finitimum. Si major sit successus spe, videtur aliquid lucri factum; verum est: sed annon melius fuisset sortem lucrifecisse nihil sperando, quam usuram minus sperando? Atque in rebus secundis ita operatur spes; in malis autem robur verum animi solvit. Nam neque semper spei materia suppetit, et destitutione aliqua vel minima spei, universa fere firmitudo animi corruit ; et minorem efficit dignitatem mentis, cum mala toleramus alienatione quadam et errore mentis, non fortitudine et judicio. Quare satis leviter finxere poëtæ spem antidotum humanorum morborum esse, quod dolores eorum mitiget, cum sit revera incensio potius et exasperatio, quæ eos multiplicari et recrudescere faciat. Nihilominus fit, ut plerique hominum imaginationibus spei et progressionibus istis mentis omnino se dedant, in

1 timor is omitted in the original: no doubt by accident. The error was corrected by M. Bouillet; who gives the reference, Statius, Theb. lib. iii. v. 6.

gratique in præterita, obliti fere præsentium, semper juvenes, tantum futuris immineant. Vidi universos ambulantes sub sole cum adolescente secundo, qui consurget post eum; quod pessimus morbus est, et status mentis insanissimus. Quæras fortasse annon melius sit, cum res in dubia expectatione positæ sint, bene divinare, et potius sperare quam diffidere, cum spes majorem tranquillitatem animi conciliet. Ego sane in omni mora et expectatione tranquillum et non fluctuantem animi statum, ex bona mentis politia et compositione, summum humanæ vitæ firmamentum judico: sed eam tranquillitatem, quæ ex spe pendeat, ut levem et infirmam recuso. Non quia non conveniat tam bona quam mala ex sana et sobria conjectura prævidere et præsupponere, ut actiones ad probabilitatem eventuum magis accommodemus; modo sit hoc officium intellectus ac judicii cum justa inclinatione affectus. Sed quem1 ita spes coërcuit, ut cum ex vigilanti et firmo mentis discursu meliora, ut magis probabilia, sibi prædixerit, non in ipsa boni anticipatione immoratus sit, et hujusmodi cogitationi, ut somnio placido, indulserit? Atque hoc est quod reddit animum levem, tumidum, inæqualem, peregrinantem. Quare omnis spes in futuram vitam cœlestem consumenda est. Hic autem, quanto purior sit præsentium sensus, absque infectione et tinctura imaginationis, tanto prudentior et melior anima.

inchoare longam.

Vitæ summa brevis spem nos vetat

1 So in the original. One would rather have expected quis; as the translator appears to have read it: "but which of you hath so kept his hopes within limits," &c.

« ForrigeFortsæt »