Billeder på siden
PDF
ePub

DE HYPOCRITIS.

Misericordiam volo, et non sacrificium.

Omnis jactatio Hypocritarum est in operibus primæ tabulæ legis, quæ est de venerationibus Deo debitis. Ratio duplex est, tum quod hujusmodi opera majorem habent pompam sanctitatis, tum quod cupiditatibus eorum minus adversentur. Itaque redargutio hypocritarum est, ut ab operibus sacrificii remittantur ad opera misericordiæ; unde illud, Religio munda et immaculata apud Deum et patrem hæc est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum; et illud, Qui non diligit fratrem suum quem vidit, Deum quem non vidit quomodo potest diligere? Quidam autem altioris et inflatioris hypocrisiæ,1 seipsos decipientes et existimantes se arctiore cum Deo conversatione dignos, officia charitatis in proximum ut minora negligunt. Qui error monasticæ vitæ non principium quidem dedit (nam initia bona fuerunt), sed excessum addidit. Recte enim dictum est, Orandi munus magnum esse munus in ecclesia; et ex usu ecclesix est, ut sint cœtus hominum a mundanis curis soluti, qui assiduis et devotis precibus Deum pro ecclesiæ statu sollicitent. Sed huic ordinationi illa hypocrisia finitima est; nec universa institutio reprobatur, sed spiritus illi se efferentes cohibentur: nam et Enoch, qui ambulavit cum Deo, prophetizavit, ut est apud Judam, atque fructu suæ prophetiæ ecclesiam donavit. Et Johannes Baptista, quem principem quidam vitæ monasticæ volunt, multo ministerio functus est tum prophetizationis tum baptizationis. Nam ad alios istos in Deum offi

1 So in the original: as also hypocrisia a few lines further on: and therefore, I presume, not a misprint.

ciosos refertur illa interrogatio, Si juste egeris, quid donabis Deo, aut quid de manu tua accipiet? Quare opera misericordiæ sunt opera discretionis hypocritarum. Contra autem fit cum hæreticis ; nam ut hypocritæ, simulata sua sanctitate versus Deum, injurias suas versus homines obducunt; ita hæretici, moralitate quadam versus homines, blasphemias suas contra Deum insinuant.

DE IMPOSTORIBUS.

Sive mente excedimus, Deo, sive sobrii sumus vobis. Vera est ista effigies et verum temperamentum viri cui religio penitus in præcordiis insedit, et veri operarii Dei. Conversatio ei quæ cum Deo est, plena excessus, et zeli, et extasis. Hinc gemitus ineffabiles et exultationes, et raptus spiritus, et agones. At quæ cum hominibus est, plena mansuetudinis, et sobrietatis, et morigerationis. Hinc omnia omnibus factus sum, et hujusmodi. Contra fit in hypocritis et impostoribus: ii enim in populo et ecclesia incendunt se et excedunt, et veluti sacris furoribus afflati omnia miscent. Si quis autem. eorum solitudines, et separatas meditationes, et cum Deo conversationes introspiciat, deprehendet eas non tantum frigidas et sine motu, sed plenas malitiæ et fermenti; sobrii Deo, mente excedentes populo.

DE GENERIBUS IMPOSTURE.

Devita prophanas vocum novitates, et oppositiones falsi

nominis scientiæ.

Ineptas et aniles fabulas devita.

Nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.

Tres sunt sermones et veluti stili imposturæ. Primum

genus est eorum, qui statim ut aliquam materiam nacti sunt, artem conficiunt, vocabula artis imponunt, omnia in distinctiones redigunt, inde posita vel themata educunt, et ex quæstionibus et responsionibus oppositiones conficiunt: hinc Scholasticorum quisquiliæ et turbæ. Secundum genus est eorum, qui vanitate ingenii, ut sacri quidem poëtæ, omnem exemplorum varietatem ad mentes hominum tractandas confingunt: unde vitæ patrum, et antiquorum hæreticorum figmenta innumera. Tertium genus eorum, qui mysteriis et grandiloquiis, allegoriis et allusionibus omnia implent: quod genus mysticum et gnosticum complures hæretici sibi delegerunt. Primum genus sensum et captum hominis illaqueat, secundum allicit, tertium stupefacit; seducunt vero omnia.

DE ATHEISMO.

Dixit insipiens in corde suo, non est Deus.

Primum, dixit in corde; non ait, cogitavit in corde; hoc est, non tam ita sentit penitus, sed vult hoc credere: quoniam expedire sibi videt ut non sit Deus, omni ratione sibi hoc suadere et in animum inducere conatur: et tanquam thema aliquod, vel positum, vel placitum, asserere et adstruere et firmare studet. Manet tamen ille igniculus luminis primi, quo divinitatem agnoscimus, quem prorsus extinguere et stimulum illum ex corde evellere frustra nititur. Quare ex malitia voluntatis suæ, et non ex nativo sensu et judicio, hoc supponit; ut ait comicus poëta, Tunc animus meus accessit ad meam sententiam, quasi ipse alter esset ab animo suo. Itaque Atheista magis dixit in corde, quam sentit in corde, quod non sit Deus. Secundo, dixit in corde, non ore

locutus est; sed notandum est hoc metu legis et famæ fieri. Nam ut ait ille, Negare Deos difficile est in concione populi, sed in consessu familiari expeditum. Nam si hoc vinculum tollatur e medio, non est hæresis, quæ majore studio se pandere et spargere et multiplicare nitatur, quam Atheismus. Nec videas eos qui in hanc mentis insaniam immersi sunt aliud fere spirare, et importune inculcare, quam verba atheismi: ut in Lucretio Epicureo, qui fere suam in religionem invectivam singulis aliis subjectis intercalarem facit. Ratio videtur esse, quod Atheista, cum sibi non satis acquiescat, æstuans, nec sibi satis credens, et crebra suæ opinionis deliquia in interioribus patiens, ab aliorum assensu refocillari cupit. Nam recte dictum est: Qui alteri opinionem approbare sedulo cupit, ipse diffidit. Tertio, insipiens est, qui hoc in corde dixit; quod verissimum est, non tantum quod divina non sapiat, sed etiam secundum hominem. Primo enim ingenia quæ sunt in atheismum proniora, videas fere levia, et dicacia, et audacula, et insolentia ejus denique compositionis, quæ prudentiæ et gravitati morum adversissima est. Secundo, inter viros politicos, qui altioris ingenii et latioris cordis fuerunt religionem non arte quadam ad populum adhibuerunt, sed interiore dogmate coluere, ut qui providentiæ et fortunæ plurimum tribuerint. Contra, qui artibus suis et industriis, et causis proximis et apparentibus omnia ascripserunt, et, ut ait propheta, retibus suis immolarunt, pusilli fuerunt politici, et circumforanei, et magnitudinis actionum incapaces. Tertio, in physicis et illud affirmo, parum philosophiæ naturalis, et in ea progressum liminarem, ad Atheismum opiniones inclinare: contra, multum philosophiæ naturalis, et progressum in ea penetrantem, ad religionem animos circumferre.

Quare Atheismus stultitiæ et inscitiæ ubique convictus esse videtur, ut merito sic dictum insipientium, Non est Deus.

DE HÆRESIBUS.

Erratis, nescientes Scripturas, neque potestatem Dei.

Canon iste mater omnium canonum adversus hæreses. Duplex erroris causa, ignoratio voluntatis Dei, et ignoratio vel levior contemplatio potestatis Dei. Voluntas Dei revelatur magis per scripturas, Scrutamini; potestas magis per creaturas, Contemplamini. Ita asserenda plenitudo potestatis Dei, ne maculemus voluntatem. Ita asserenda bonitas voluntatis, ne minuamus potestatem. Itaque religio vera sita est in mediocritate, inter superstitionem cum hæresibus superstitiosis ex una parte, et atheismum cum hæresibus prophanis ex altera. Superstitio, repudiata luce scripturarum, seque dedens traditionibus pravis vel apocryphis, et novis revelationibus, vel falsis interpretationibus scripturarum, multa de voluntate Dei fingit et somniat, a scripturis devia et aliena. Atheismus autem et theomachia contra potestatem Dei insurgit et tumultuatur, verbo Dei non credens, quod voluntatem ejus revelat, ob incredulitatem potestatis ejus, cui omnia sunt possibilia. Hæreses autem, quæ ex isto fonte emanant, graviores videntur cæteris. Nam et in politiis atrocius est potestatem et majestatem minuere, quam famam principis notare. Hæresium autem quæ potestatem Dei minuunt, præter atheismum purum tres sunt gradus, habentque unum et idem mysterium (nam omnis antichristianismus operatur in mysterio, id est, sub imagine boni;) hoc ipsum, ut voluntatem Dei ab omni aspersione malitiæ liberent.

« ForrigeFortsæt »