Billeder på siden
PDF
ePub

innocentes sicut columbæ. Non est dens serpentis, nec venenum, nec aculeus, quæ non probata debeant esse; nec pollutionem quis timeat, nam et sol ingreditur latrinas, nec inquinatur; nec quis se Deum tentare credat, nam ex præcepto est, et sufficiens est Deus ut vos immaculatos custodiat.

DE EXALTATIONE CHARITATIS.

Si gavisus sum ad ruinam ejus qui oderat me, et exaltavi quod invenisset eum malum.

Detestatio Job; amicos redamare, est charitas publicanorum ex fœdere utilitatis; versus inimicos autem bene animatos esse, est ex apicibus juris Christiani, et imitatio divinitatis. Rursus tamen hujus charitatis complures sunt gradus, quorum primus est inimicis resipiscentibus ignoscere; ac hujus quidem charitatis etiam apud generosas feras umbra quædam et imago reperitur; nam et leones in se submittentes et prosternentes non ulterius sævire perhibentur. Secundus gradus est inimicis ignoscere, licet sint duriores, et absque reconciliationum piaculis. Tertius gradus est non tantum veniam et gratiam inimicis largiri, sed etiam merita et beneficia in eos conferre. Sed habent hi gradus, aut habere possunt, nescio quid potius ex ostentatione, aut saltem animi magnitudine, quam ex charitate pura. Nam cum quis virtutem ex se emanare et effluere sentit, fieri potest ut is efferatur, et potius virtutis suæ fructu quam salute et bono proximi delectetur. Sed si aliunde malum aliquod inimicum tuum deprehendat, et tu in interioribus cellulis cordis graveris et angustieris, nec, quasi dies ultionis et vindictæ tuæ advenisset, læteris; hoc ego fastigium et exaltationem charitatis esse pono.

DE MENSURA CURARUM.

Sufficit diei malitia sua.

Modus esse in curis humanis debet; alioqui et inutiles sunt, ut quæ animum opprimant et judicium confundant, et profanæ, ut quæ sapiant animum qui perpetuitatem quandam in rebus mundanis sibi spondeat. Hodierni enim debemus esse ob brevitatem ævi, et non crastini, sed, ut ille ait, carpentes diem; erunt enim futura præsentia vice sua; quare sufficit solicitudo præ

sentium. Neque tamen curæ moderatæ, sive sint œconomicæ, sive publicæ, sive rerum mandatarum, notantur. Sed hic duplex est excessus. Primus, cum curarum series in longitudinem nimiam et tempora remotiora extendimus, ac si providentiam divinam apparatu nostro ligare possemus; quod semper etiam apud Ethnicos infaustum et insolens fuit. Fere enim qui fortunæ multum tribuerunt, et ad occasiones præsentes alacres et præsto fuerunt, felicitate magna usi sunt. Qui autem altum sapientes, omnia curata et meditata habere confisi sunt, infortunia subierunt. Secundus excessus est, cum in curis immoramur diutius quam opus est ad justam deliberationem et ad decretum faciendum. Quis enim nostrum est, qui tantum curet quantum sufficit ut se explicet, vel sese explicare non posse judicet, et non eadem sæpe retractet, et in eodem cogitationum circuitu inutiliter hæreat, et denique evanescat? Quod genus curarum et divinis et humanis rationibus adversissimum

est.

DE SPE TERRESTRI.

Melior est oculorum visio, quam animi progressio.

Sensus purus in singula meliorem reddit conditionem et politiam mentis, quam istæ imaginationes et progressiones animi. Natura enim animi humani, etiam in ingeniis gravissimis, est ut a sensu singulorum statim progrediatur et saliat, et omnia auguretur fore talia quale illud est quod præsentem sensum incutit si boni est sensus, facilis est ad spem indefinitam; si mali est sensus, ad metum: unde illud, Fallitur augurio spes bona sæpe suo; et contra illud, Pessimus in dubiis augur timor.1 Sed tamen timoris est aliquis fructus; præparat enim tolerantiam, et acuit industriam :

Non ulla laborum,

O virgo, nova mi facies inopinave surgit:

Omnia præcepi, atque animo mecum ante peregi.

Spes vero inutile quiddam videtur. Quorsum enim ista anticipatio boni? Attende: si minus eveniat bonum quam speres, bonum licet sit, tamen quia minus sit, videtur damnum potius quam lucrum, ob excessum spei. Si par et tantum sit, et

1 timor is omitted in the original: no doubt by accident. The error was corrected by M. Bouillet; who gives the reference, Statius, Theb. lib. iii. v. 6.

eventus sit spei æqualis, tamen flos boni per spem decerpitur, et videtur fere obsoletum, et fastidio magis finitimum. Si major sit successus spe, videtur aliquid lucri factum; verum est: sed annon melius fuisset sortem lucrifecisse nihil sperando, quam usuram minus sperando? Atque in rebus secundis ita operatur spes; in malis autem robur verum animi solvit. Nam neque semper spei materia suppetit, et destitutione aliqua vel minima spei, universa fere firmitudo animi corruit; et minorem efficit dignitatem mentis, cum mala toleramus alienatione quadam et errore mentis, non fortitudine et judicio. Quare satis leviter finxere poëtæ spem antidotum humanorum morborum esse, quod dolores eorum mitiget, cum sit revera incensio potius et exasperatio, quæ eos multiplicari et recrudescere faciat. Nihilominus fit, ut plerique hominum imaginationibus spei et progressionibus istis mentis omnino se dedant, ingratique in præterita, obliti fere præsentium, semper juvenes, tantum futuris immineant. Vidi universos ambulantes sub sole cum adolescente secundo, qui consurget post eum ; quod pessimus morbus est, et status mentis insanissimus. Quæras fortasse annon melius sit, cum res in dubia expectatione positæ sint, bene divinare, et potius sperare quam diffidere, cum spes majorem tranquillitatem animi conciliet. Ego sane in omni mora et expectatione tranquillum et non fluctuantem animi statum, ex bona mentis politia et compositione, summum humanæ vitæ firmamentum judico: sed eam tranquillitatem, quæ ex spe pendeat, ut levem et infirmam recuso. Non quia non conveniat tam bona quam mala ex sana et sobria conjectura prævidere et præsupponere, ut actiones ad probabilitatem eventuum magis accommodemus; modo sit hoc officium intellectus ac judicii cum justa inclinatione affectus. Sed quem ita spes coërcuit, ut cum ex vigilanti et firmo mentis discursu meliora, ut magis probabilia, sibi prædixerit, non in ipsa boni anticipatione immoratus sit, et hujusmodi cogitationi, ut somnio placido, indulserit? Atque hoc est quod reddit animum levem, tumidum, inæqualem, peregrinantem. Quare omnis spes in futuram vitam cœlestem consumenda est. Hic autem, quanto purior sit præsentium sensus, absque infectione et tinctura imaginationis, tanto prudentior et melior anima. Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare longam.

So in the original. One would rather have expected quis; as the translator appears to have read it: "but which of you hath so kept his hopes within limits," &c.

DE HYPOCRITIS.

Misericordiam volo, et non sacrificium.

Omnis jactatio Hypocritarum est in operibus primæ tabulæ legis, quæ est de venerationibus Deo debitis. Ratio duplex est, tum quod hujusmodi opera majorem habent pompam sanctitatis, tum quod cupiditatibus eorum minus adversentur. Itaque redargutio hypocritarum est, ut ab operibus sacrificii remittantur ad opera misericordiæ; unde illud, Religio munda et immaculata apud Deum et patrem hæc est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum; et illud, Qui non diligit fratrem suum quem vidit, Deum quem non vidit quomodo potest diligere? Quidam autem altioris et inflatioris hypocrisia', seipsos decipientes et existimantes se arctiore cum Deo conversatione dignos, officia charitatis in proximum ut minora negligunt. Qui error monasticæ vitæ non principium quidem dedit (nam initia bona fuerunt), sed excessum addidit. Recte enim dictum est, Orandi munus magnum esse munus in ecclesia; et ex usu ecclesiæ est, ut sint cœtus hominum a mundanis curis soluti, qui assiduis et devotis precibus Deum pro ecclesiæ statu sollicitent. Sed huic ordinationi illa hypocrisia finitima est; nec universa institutio reprobatur, sed spiritus illi se efferentes cohibentur: nam et Enoch, qui ambulavit cum Deo, prophetizavit, ut est apud Judam, atque fructu suæ prophetiæ ecclesiam donavit. Et Johannes Baptista, quem principem quidam vitæ monasticæ volunt, multo ministerio functus est tum prophetizationis tum baptizationis. Nam ad alios istos in Deum officiosos refertur illa interrogatio, Si juste egeris, quid donabis Deo, aut quid de manu tua accipiet? Quare opera misericordiæ sunt opera discretionis hypocritarum. Contra autem fit cum hæreticis ; nam ut hypocritæ, simulata sua sanctitate versus Deum, injurias suas versus homines obducunt; ita hæretici, moralitate quadam versus homines, blasphemias suas contra Deum insinuant.

DE IMPOSTORIBUS.

Sive mente excedimus, Deo, sive sobri sumus vobis. Vera est ista effigies et verum temperamentum viri cui religio penitus in præcordiis insedit, et veri operarii Dei. Conversatio ei quæ cum Deo est, plena excessus, et zeli, et extasis.

So in the original: as also hypocrisia a few lines further on and therefore, I presume, not a misprint.

Hinc gemitus ineffabiles et exultationes, et raptus spiritus, et agones. At quæ cum hominibus est, plena mansuetudinis, et sobrietatis, et morigerationis. Hinc omnia omnibus factus sum, et hujusmodi. Contra fit in hypocritis et impostoribus: ii enim in populo et ecclesia incendunt se et excedunt, et veluti sacris furoribus afflati omnia miscent. Si quis autem eorum solitudines, et separatas meditationes, et cum Deo conversationes introspiciat, deprehendet eas non tantum frigidas et sine motu, sed plenas malitiæ et fermenti; sobrii Deo, mente excedentes populo.

DE GENERIBUS IMPOSTURÆ.

Devita prophanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis

scientiæ.

Ineptas et aniles fabulas devita.

Nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.

Tres sunt sermones et veluti stili imposturæ. Primum genus est eorum, qui statim ut aliquam materiam nacti sunt, artem conficiunt, vocabula artis imponunt, omnia in distinctiones redigunt, inde posita vel themata educunt, et ex quæstionibus et responsionibus oppositiones conficiunt: hinc Scholasticorum quisquiliæ et turbæ. Secundum genus est eorum, qui vanitate ingenii, ut sacri quidem poëtæ, omnem exemplorum varietatem ad mentes hominum tractandas confingunt: unde vitæ patrum, et antiquorum hæreticorum figmenta innumera. Tertium genus eorum, qui mysteriis et grandiloquiis, allegoriis et allusionibus omnia implent: quod genus mysticum et gnosticum complures hæretici sibi delegerunt. Primum genus sensum et captum hominis illaqueat, secundum allicit, tertium stupefacit; seducunt vero omnia.

DE ATHEISMO.

Dixit insipiens in corde suo, non est Deus.

Primum, dixit in corde; non ait, cogitavit in corde; hoc est, non tam ita sentit penitus, sed vult hoc credere: quoniam expedire sibi videt ut non sit Deus, omni ratione sibi hoc suadere et in animum inducere conatur: et tanquam thema aliquod, vel positum, vel placitum, asserere et adstruere et firmare studet. Manet tamen ille igniculus luminis primi, quo divinitatem agnoscimus, quem prorsus extinguere et stimulum illum ex corde evellere frustra nititur. Quare ex malitia voluntatis suæ,

« ForrigeFortsæt »