Billeder på siden
PDF
ePub

PUBLII VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER PRIMUS.

ARMA virumque cano, Trojæ qui primus ab oris, *
Italiam (fāto profugus) Lāvinaque venit

Litora; multùm ille et terris jactatus, et alto,
Vi superûm, sævæ memorem Junonis ob iram.
Multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem, 5
Inferretque deos Latiō; genus unde Latinum,
Albānīque pătrēs, atque altæ mœnia Romæ.
Musa, mihi causas memorā, quō numine læso,
Quidve dolens, rēgīna deûm, tot volvere casus
Insignem pietāte virum, tot adire labores,
Impulerit. Tantæne animis cœlestibus iræ!

Urbs antíqua fuit, Tyrii tenuêre coloni,
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longè

10

* It will be observed that the quantity of the last five syllables in each line is not prosodially marked, as being referable to a general rule, which resolves the close of an hexameter verse into a dactyl and a spondee, thus, primus ăb | ōris.— For particular directions respecting the mode of denotation here adopted, see the Introduction to the Parsing Lessons to this Book of the Æneid.

Ostia; dīves opum, studiisque asperrima belli :
Quam Jūnō fertur terris magis omnibus unam
Posthabitâ coluisse Samō.* Hic illius arma,
Hic currus fuit: hoc regnum dea gentibus esse
(Si quà fata sinant) jam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trojāno à sanguine duci
Audierat, Tyrias ōlim quæ verteret arces.
Hinc populum, latè regem, belloque superbum,
Ventūrum excidiō Libya: sic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam prō cāris gesserat Argis:
Nec dum etiam causæ īrārum sævique dolores
Exciderant animo. Manet altâ mente repôstum
Judicium Paridis, sprētæque injuria formæ,
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
His accensa super, jactātōs æquore toto

15

20

25

35

Troas reliquias Danaûm atque immitis Achillei- 30
Arcebat longè Latio: multosque per annos
Errabant, acti fatis, maria omnia circùm.
Tantæ mōlis erat Romānam condere gentem!
Vix è conspectu Sicula telluris, in altum
Vela dabant læti, et spumas salis ære ruebant;
Cùm Jūno, æternum servans sub pectore vulnus,
Hæc secum: Mēne incepto desistere victam?
Nec Italiâ Teucrōrum avertere regem?
Quippe vetor fātis! Pallasne exurere classem
Argīvûm, atque ipsos potuit submergere ponto,
Unius ob noxam et furiās Ājacis Oïlei?

posse

་;

40

* In this line the vowel o, in the word Samos of Greek origin, is not elided before H,- according to the idiom of that language.

Ipsa, Jovis rapidum jaculāta è nubibus ignem,
Disjecitque rates, ēvertitque æquora ventis :
Illum, exspīrantem transfixō pectore flammas,
Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto.
Ast ego, quæ dīvûm incēdō rēgina, Jovisque
Et soror et conjux, unâ cum gente tot annos

Bella gero! Et quisquam numen Junonis adoret
Præterea? aut supplex ārīs imponat honorem?
Talia flammātō secum Dea corde volutans,
Nimbōrum in pătriam, loca fœta furentibus Austris,
Eoliam venit. Hic vasto rex Æolus antro,
Luctântes ventos tempestātesque sonoras
Imperio premit, ac vinclīs et carcere frænat.
Illi indignantes, magno cum murmure montis,
Circùm claustra fremunt: celsâ sedet Æolus arce,
Sceptra tenens, mollitque animōs, et temperat iras.
Nî faciat, maria ac terras cœlumque profundum
Quippe ferant rapidī sēcum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens spēluncīs abdidit atris,
Hoc metuens; mõlemque et montēs insuper altos
Imposuit, regemque dedit, qui, fœdere certo,
Et premere et laxas sciret dare jussus habenas.

45

50

55

60

Ad quem tum Jūnō, supplex, his vocibus usa est: Eole, (namque tibi dīvûm pater atque hominum rex 65 Et mulcere dedit fluctus, et tollere vento) Gens inimīca mihī Tyrhēnum navigat æquor, Ilium in Italiam portans, victosque Penates: Incute vim ventis, submersasque obrue puppes; Aut age dīversās: et disjice corpora ponto. Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ,

70

Quarum quæ formâ pulcherrima, Deïopeiam
Connubio jungam stabili, propriamque dicabo :
Omnēs ut tēcum meritis prō talibus annos
Exigat, et pulchrâ faciat te prole parentem.
Eolus hæc contrà: Tuus, ô regina, quid optes
Explōrāre labor; mihi jussa capessere fas est.
Tu mihi quodcunque hoc regni, tu sceptra, Jovemque
Concilias; tū dās epulis accumbere divām,
Nimbōrumque facis tempestatumque potentem.
Hæc ubi dicta, cavum conversâ cuspide montem
Impulit in latus: ac ventī, velut agmine facto,
Quà data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuêre mari, totumque à sedibus imis

75

[ocr errors]

Unà Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis 85 Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.

of cables

Insequitur clamorque virûm, strīdorque rudentum.
Eripiunt subitò nubes cœlumque diemque
Teucrōrum ex oculis: ponto nox incubat atra.
Intonuêre poli, et crebris micat ignibus æther ;
Præsentemque virīs intentant omnia mortem.

Extemplò Æneæ solvuntur frigore membra:
Ingemit; et, duplices tendens ad sidera palmas,
Talia voce refert: O terque quaterque beati,
Queis ante ōra pătrum Trojæ sub moenibus altis !
Contigit oppetere! ô Danaûm fortissime gentis
Tydīdē, mēne Iliacīs occumbere campis

Non potuisse? tuâque animam hanc effundere dextrâ ?
Sævus ubi acidæ tělo jacet Hector, ubi ingens
Sarpēdōn; ubi tot Simoïs correpta sub undis
Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit.

90

95

100

« ForrigeFortsæt »