In quo formando expoliendoque non Nihil Opera Oleique confumpfi; et (quod olim veftris Antecefloribus, νῦν εὐλογημένοις τῷ θεου τῆ Пagòs, Matt. xxv. 34. humiliter obtuli) nunc de novo Vobis, VENERANDI DOMINI, fummâ cum Reverentiâ humillimè DO, DICO, DEDICO. Liber enim, fi me non fallit Augurium, qui Artificium Dicendi à Veteribus traditum, legitimâ, jucundâ, facillimâ, ac quafi compendiaria METHODO breviter explicabit, atque inde fortaffe ad Eloquentia Studium ornatè loquendi cupidos inflammabit, ad Vos, Domini, qui tot Ecclefiis et Ludis Literariis præfidetis, ingratus venire nequaquam poterit. Ne verò cuilibet importuno et Rerum malo Æftimatori Au thor, thor, ut qui Libellum Scholafticum talibus dedicat, temerarius videatur; fciatis, obfecro, AMPLISSIMI DOMINI, quod non modò Liber hoc ipfe poftulabat, fed Perfonæ meæ nihil convenientius effe ducebam: Imò Officio meo defuiffe cenferi poffem, fi alibi illius mihi quæfiviffem patronos. Quid enim decentius, aut quid æquius, quàm ut vobis, qui Juventutis HOLTENSIinGYMNASIO liberalibus Studiis Operam dantis Inftitutionem mihi, per Licentiam veftram, committitis, non folùm Negotii, verum etiam Otii mei, quantumvis licet exigui, aliquam redderem Rationem? Porrò autem illud nunc eo libentiùs facio, quod hoc meæ erga vos Obfervantia Teftimoni um wm haud illaudabile aut απροσδιόνυσον, ut aiunt, fore arbitror; Nihil metuens, ne, dum eam in Rem hâc Occafione, non arreptâ, fed ultro oblatâ, utor, in Arrogantia aut Temeritatis Sufpicionem apud vos incidam: quafi levia, nec Titulis neque Gravitati veftræ convenientia, fint, quae in hoc Opere continentur. Quatenus enim ad Subjectum noftrum, PRÆSUL ORNATISSIME, Si nihilà Deo Oratione melius accepimus, quid tam dignum Cultu ac Labore ducamus, aut in quo malimus præftare hominibus, quàm quo ipfi Homines cæteris Animalibus præftant?--- Quòd fi Orationis tanta Præftantia eft, DIGNISSIME CANCELLARIE, non poteft non maxima effe Dignitas. RHE RHETORICÆ, quâ ornande Orationis Doctrina continetur. Ad Juventutis ftudiofæ, quæ in Spem Patriæ adolefcit, Oratiotionem formandam, jamdudum utriufque Lingua Doctorum GRAMMATICAS Erudito Orbi expofui; qui, Supremo Numine favente, benigniter eas acceperunt, magnoperè comprobârunt, et undique coemendo remuneraverunt : Quamobrem planè ita confido, ut, volente itidem DEO cujus Nutu omnia reguntur, aliquo etiam nunc Loco finant apud eos effe Lucubrationes elaboratas has noftras, quæ ad ornatè DICENDI ARTEM pertinent, et quas fub veftris potiffimùm amplis et aufpicatiffimis Nominibus in eorum Manus pervenire volui. Nec minus quoque fpero quòd hilari illas Vultu, PRÆSTANTISSIMI MECENATES, etiam vos ipfi admittetis. Quod profectò facietis, nifi me fallunt omnia. Sufurros Invidorum, et malignos Sermones Malevolorum, prorfus fpernere decrevi; Judicio Veftri, ac Bonorum, quibus Religio, Leges, Otium commune, Sapientiæ Doctrinæque Studia funt Cordi, Præfidio fatis tutus. - DEUM ter optimum maximum fuppliciter veneror, ut omnia veftra, DIGNISSIMI VIRI, Confilia fortunet, et hic, aucto indies Nominum veftrorum Splendore, Vos diu Patria, Ecclefiae, Norfolcienfi Comitatui, Scholæque noftræ, falvos et fuperftites effe velit. Dabam HOLTII, nunc denuò, Calendis ipfis |