Billeder på siden
PDF
ePub
[blocks in formation]

2

PARADISE LOST

A POEM IN TWELVE BOOKS

THE AUTHOR

JOHN MILTON

COMMENDATORY VERSES

PREFIXED TO THE SECOND EDITION

IN PARADISUM AMISSAM SUMMI POETÆ
JOHANNIS MILTONI

Qui legis Amissam Paradisum, grandia magni
Carmina Miltoni, quid nisi cuncta legis?
Res cunctas, et cunctarum primordia rerum,
Et fata, et fines, continet iste liber.

. Intima panduntur magni penetralia Mundi,
Scribitur et toto quicquid in Orbe latet ;
Terræque, tractusque maris, cœlumque profundum,
Sulphureumque Erebi flammivomumque specus;
Quæque colunt terras, pontumque, et Tartara cæca,
Quæque colunt summi lucida regna poli;
Et quodcunque ullis conclusum est finibus usquam ;
Et sine fine Chaos, et sine fine Deus ;

Et sine fine magis, si quid magis est sine fine,
In Christo erga homines conciliatus amor.
Hæc qui speraret quis crederet esse futurum?
Et tamen hæc hodie terra Britanna legit.
O quantos in bella duces, quæ protulit arma!
Quæ canit, et quantâ prælia dira tubâ!
Cœlestes acies, atque in certamine Cœlum !
Et quæ cœlestes pugna deceret agros!
Quantus in ætheriis tollit se Lucifer armis,
Atque ipso graditur vix Michaele minor!
Quantis et quam funestis concurritur iris,
Dum ferus hic stellas protegit, ille rapit !

« ForrigeFortsæt »