Billeder på siden
PDF
ePub

genus est eorum, qui statim ut aliquam materiam nacti sunt, artem conficiunt, vocabula artis imponunt, omnia in distinctiones redigunt, inde posita vel themata educunt, et ex quæstionibus et responsionibus oppositiones conficiunt: hinc Scholasticorum quisquiliæ et turbæ. Secundum genus est eorum, qui vanitate ingenii, ut sacri quidem poëtæ, omnem exemplorum varietatem ad mentes hominum tractandas confingunt: unde vitæ patrum, et antiquorum hæreticorum figmenta innumera. Tertium genus eorum, qui mysteriis et grandiloquiis, allegoriis et allusionibus omnia implent : quod genus mysticum et gnosticum complures hæretici sibi delegerunt. Primum genus sensum et captum hominis illaqueat, secundum allicit, tertium stupefacit; seducunt vero omnia.

DE ATHEISMO.

Dixit insipiens in corde suo, non est Deus.

Primum, dixit in corde; non ait, cogitavit in corde; hoc est, non tam ita sentit penitus, sed vult hoc credere: quoniam expedire sibi videt ut non sit Deus, omni ratione sibi hoc suadere et in animum inducere conatur: et tanquam thema aliquod, vel positum, vel placitum, asserere et adstruere et firmare studet. Manet tamen ille igniculus luminis primi, quo divinitatem agnoscimus, quem prorsus extinguere et stimulum illum ex corde evellere frustra nititur. Quare ex malitia voluntatis suæ, et non ex nativo sensu et judicio, hoc supponit; ut ait comicus poëta, Tunc animus meus accessit ad meam sententiam, quasi ipse alter esset ab animo suo. Itaque Atheista magis dixit in corde, quam sentit in corde, quod non sit Deus. Secundo, dixit in corde, non ore

locutus est; sed notandum est hoc metu legis et famæ fieri. Nam ut ait ille, Negare Deos difficile est in concione populi, sed in consessu familiari expeditum. Nam si hoc vinculum tollatur e medio, non est hæresis, quæ majore studio se pandere et spargere et multiplicare nitatur, quam Atheismus. Nec videas eos qui in hanc mentis insaniam immersi sunt aliud fere spirare, et importune inculcare, quam verba atheismi: ut in Lucretio Epicureo, qui fere suam in religionem invectivam singulis aliis subjectis intercalarem facit. Ratio videtur esse, quod Atheista, cum sibi non satis acquiescat, æstuans, nec sibi satis credens, et crebra suæ opinionis deliquia in interioribus patiens, ab aliorum assensu refocillari cupit. Nam recte dictum est: Qui alteri opinionem approbare sedulo cupit, ipse diffidit. Tertio, insipiens est, qui hoc in corde dixit; quod verissimum est, non tantum quod divina non sapiat, sed etiam secundum hominem. Primo enim ingenia quæ sunt in atheismum proniora, videas fere levia, et dicacia, et audacula, et insolentia ejus denique compositionis, quæ prudentiæ et gravitati morum adversissima est. Secundo, inter viros politicos, qui altioris ingenii et latioris cordis fuerunt religionem non arte quadam ad populum adhibuerunt, sed interiore dogmate coluere, ut qui providentiæ et fortunæ plurimum tribuerint. Contra, qui artibus suis et industriis, et causis proximis et apparentibus omnia ascripserunt, et, ut ait propheta, retibus suis immolarunt, pusilli fuerunt politici, et circumforanei, et magnitudinis actionum incapaces. Tertio, in physicis et illud affirmo, parum philosophiæ naturalis, et in ea progressum liminarem, ad Atheismum opiniones inclinare: contra, multum philosophiæ naturalis, et progressum in ea penetrantem, ad religionem animos circumferre.

Quare Atheismus stultitiæ et inscitiæ ubique convictus esse videtur, ut merito sic dictum insipientium, Non est Deus.

DE HÆRESIBUS.

Erratis, nescientes Scripturas, neque potestatem Dei.

Canon iste mater omnium canonum adversus hæreses. Duplex erroris causa, ignoratio voluntatis Dei, et ignoratio vel levior contemplatio potestatis Dei. Voluntas Dei revelatur magis per scripturas, Scrutamini; potestas magis per creaturas, Contemplamini. Ita asserenda plenitudo potestatis Dei, ne maculemus voluntatem. Ita asserenda bonitas voluntatis, ne minuamus potestatem. Itaque religio vera sita est in mediocritate, inter superstitionem cum hæresibus superstitiosis ex una parte, et atheismum cum hæresibus prophanis ex altera. Superstitio, repudiata luce scripturarum, seque dedens traditionibus pravis vel apocryphis, et novis revelationibus, vel falsis interpretationibus scripturarum, multa de voluntate Dei fingit et somniat, a scripturis devia et aliena. Atheismus autem et theomachia contra potestatem Dei insurgit et tumultuatur, verbo Dei non credens, quod voluntatem ejus revelat, ob incredulitatem potestatis ejus, cui omnia sunt possibilia. Hæreses autem, quæ ex isto fonte emanant, graviores videntur cæteris. Nam et in politiis atrocius est potestatem et majestatem minuere, quam famam principis notare. Hæresium autem quæ potestatem Dei minuunt, præter atheismum purum tres sunt gradus, habentque unum et idem mysterium (nam omnis antichristianismus operatur in mysterio, id est, sub imagine boni ;) hoc ipsum, ut voluntatem Dei ab omni aspersione malitiæ liberent.

Primus gradus est eorum, qui duo principia constituunt paria, ac inter se pugnantia et contraria, unum boni, alterum mali. Secundus gradus est eorum, quibus nimium læsa videtur majestas Dei, in constituendo adversus eum principio affirmativo et activo: quare exturbata tali audacia, nihilominus inducunt contra Deum principium negativum et privativum. Nam volunt esse opus ipsius materiæ et creaturæ internum et nativum et substantivum, ut ex se vergat et relabatur ad confusionem et ad nihilum; nescientes ejusdem esse omnipotentiæ ex aliquo nihil facere, cujus ex nihilo aliquid. Tertius gradus est eorum, qui arctant et restringunt opinionem priorem tantum ad actiones humanas, quæ participant ex peccato, quas volunt substantive, absque nexu aliquo causarum, ex interna voluntate et arbitrio humano pendere; statuuntque latiores terminos scientiæ Dei quam potestatis, vel potius ejus partis potestatis Dei (nam et ipsa scientia potestas est) qua scit, quam ejus qua movet et agit; ut præsciat quædam otiose, quæ non prædestinet et præordinet. Et non absimile est figmento quod Epicurus introduxit in Democritismum, ut fatum tolleret et fortunæ locum daret; declinationem videlicet atomi; quod semper a prudentioribus inanissimum commentum habitum est. Sed quidquid a Deo non pendet, ut authore et principio, per nexus et gradus subordinatos, id loco Dei erit, et novum principium, et deaster quidam. Quare merito illa opinio respuitur, ut læsio et diminutio majestatis et potestatis Dei. Et tamen admodum recte dicitur quod Deus non sit author mali, non quia ‘non author, sed quia non mali.

DE ECCLESIA ET SCRIPTURIS.

Proteges eos in tabernaculo tuo a contradictione linguarum.

Contradictiones linguarum ubique occurrunt, extra tabernaculum Dei. Quare quocunque te verteris, exitum controversiarum non reperies nisi huc te receperis. Dices, verum est, nempe in unitatem ecclesiæ. Sed adverte. Erat in tabernaculo arca, et in arca testimonium vel tabulæ legis. Quid mihi narras corticem tabernaculi, sine nucleo testimonii? Tabernaculum ad custodiendum et tradendum testimonium erat ordinatum. Eodem modo et ecclesiæ custodia et traditio per manus scripturarum demandata est, sed anima tabernaculi est testimonium.

« ForrigeFortsæt »