Billeder på siden
PDF
ePub

At simul hanc, opibusque et festâ pace beatam,

Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros, Quodque magis doluit, venerantem numina veri Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit Tartareos ignes et luridum olentia sulphur; Qualia Trinacriâ trux ab Jove clausus in Ætnâ Efflat tabifico monstrosus ab ore Typhoeus. Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis ;

Atque "Pererrato solum hoc lacrymabile mundo Inveni" dixit; "gens hæc mihi sola rebellis, 41 Contemtrixque jugi, nostrâque potentior arte. Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt, Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.” Hactenus; et piceis liquido natat aëre pennis: Quà volat, adversi præcursant agmine venti, Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent,

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines. A parte sinistrâ Nimbifer Apenninus erat, priscique Sabini; 50 Dextra veneficiis infamis Hetruria; nec non Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem: Hinc Mavortigens consistit in arce Quirini. Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem, Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem, Panificosque Deos portat, scapulisque virorum Evehitur; præeunt submisso poplite reges, Et mendicantûm series longissima fratrum; Cereaque in manibus gestant funalia cæci, Cimmeriis nati in tenebris vitamque trahentes. Templa dein multis subeunt lucentia tædis (Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentûm

61

Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum: Qualiter exululat Bromius, Brom iique caterva,

Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cavâ responsat rupe Citharon.
His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante fla-
gello,

70

Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque fe

rocem.

Atque Acherontæo prognatam patre Siopen Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis. Interea regum domitor, Phlegetontius hæres, Ingreditur thalamos (neque enim secretus adul

ter

Producit steriles molli sine pellice noctes);
Ad vix compositos somnus claudebat ocellos
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silen-
tûm,

Prædatorque hominum, falsâ sub imagine tectus
Astitit. Assumptis micuerunt tempora canis';
Barba sinus promissa tegit; cineracea longo 81
Syrmate verrit humum vestis; pendetque cu-
cullus

Vertice de raso; et ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vastâ Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius atque lupos domuit, Libycosque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus amictu
Solvit in has fallax ora execrantia voces:
Dormis, nate? Etiamne tuos sopor opprimit
artus ?

66

90

Immemor O fidei, pecorumque oblite tuorum! Dum cathedram, venerande, tuam diademaque triplex

Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe. Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni: Surge, age! surge piger, Latius quem Cæsar adorat,

Cui reserata patet convexi janua cæli; Turgentes animos et fastus frange procaces, Sacrilegique sciant tua quid maledictio possit, Et quid Apostolicæ possit custodia clavis; 101 Et memor Hesperia disjectam ulciscere clas

sem,

Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ,
Thermodoonteâ nuper regnante puellâ.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires,
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum,
Signaque Aventino ponet fulgentia colle ;
Relliquias veterum franget, flammisque crema-

bit,
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare basia reges.

[ocr errors]

Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses; Irritus ille labor; tu callidus utere fraude: Quælibet hæreticis disponere retia fas est. Jamque ad consilium extremis rex magnus ab

oris

Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos, Grandævosque patres trabeâ canisque verendos: Hos tu membratim poteris conspergere in auras, Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne 120 Edibus injecto, quà convenere, sub imis. Protinùs ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos

Propositi factique mone: quisquamne tuorum Audebit summi non jussa facessere Papæ ? Perculsosque metu subito, casuque stupentes, Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.

Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt, Tuque belligeros iterum dominaberis Anglos. Et, nequid timeas, divos divasque secundas Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.” Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus 131 Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen. Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas Vestit inauratas redeunti lumine terras ; Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis; Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ, Nocturnos visus et somnia grata revolvens.

140

Est locus æternâ septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinguis,
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent præruptaque saxa
Ossa inhumata virûm, et trajecta cadavera ferro;
Hic dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces;
Et furor, atque viæ moriendi mille, videntur,
Et Timor; exanguisque locum circumvolat
Horror;

Perpetuòque leves per muta silentia Manes 149
Exululant; tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri
Et Phonos et Prodotes; nulloque sequente per
antrum,

Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris,

Diffugiunt sontes, et retrò lumina vortunt.
Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur:
"Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi; prudens Natura negavit
Indignam penitùs nostro conjungere mundo.
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,

160

Tartareoque leves difflentur pulvere in auras Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago; Et quotquot fidei caluere cupidine veræ Consilii socios adhibete, operisque ministros.” Finierat: rigidi cupidè paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamine cælos Despicit æthereâ Dominus qui fulgurat arce, Vanaque perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tueri. Esse ferunt spatium, quà distat ab Aside terrâ. Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas; Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ, Ærea, lata, sonans, rutilis vicinior astris Quàm superimpositum vel Athos vel Pelion

Ossæ.

170

Mille fores aditusque patent, totidemque fenes

træ,

Amplaque per tenues translucent atria muros. Excitat hic varios plebs agglomerata susurros; Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco, Dum Canis æstivum cæli petit ardua culmen. Ipsa quidem summâ sedet ultrix matris in

arce:

181

Auribus innumeris cinctum caput eminet olli, Queis sonitum exiguum trahit, atque levissima

captat

Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis ;
Nec tot, Aristoride, servator inique juvencæ
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,

Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas latè spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli; 190
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria; veraque mendax

« ForrigeFortsæt »