Billeder på siden
PDF
ePub

Phoebe, tuusque, et, Cypri, tuus; nec ditior olim

Terra datum sceleri celavit montibus aurum Conscia vel sub aquis gemmas. Sic denique in ævum

Ibit cunctarum series justissima rerum;

Donec flamma orbem populabitur ultima, latè Circumplexa polos et vasti culmina cæli, Ingentique rogo flagrabit machina Mundi.

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARISTO

TELES INTELLEXIT.

10

DICITE, sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque O noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Eternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deûm,
Quis ille primus cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Eternus, incorruptus, æquævus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei?
Haud ille, Palladis gemellus innubæ,
Interna proles insidet menti Jovis ;
Sed, quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira! certo stringitur spatio loci:
Seu sempiternus ille siderum comes
Cæli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit Lunæ globum ;
Sive, inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas;
Sive in remotâ fortè terrarum plagâ
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,

20

Atlante major portitore siderum.
Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
Dirceus augur vidit hunc alto sinu;
Non hnne silenti nocte Plëiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini, 30
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem;
Non ille trino gloriosus nomine

Ter magnus Hermes (ut sit arcani sciens)
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipse fabulator maximus;
Aut institutor ipse migrabis foras.

AD PATREM.

NUNC mea Pierios cupiam per pectora fontes
Irriguas torquere vias, totumque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut, tenues oblita sonos, audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi
Aptiùs a nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis 10
Esse queat vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum chartâ numeravimus
istâ,

Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas debit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri, Parnassides umbræ.

Nec tu, vatis opus, divinum despice carmen, Quo nihil æthereos ortus et semina cæli, Nil magis humanam commendat origine mentem,

Sancta Prometheæ retinens vestigia flammæ. 20 Carmen amant Superi, tremebundaque Tartara

carmen

Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet.
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phœbades, et tremula pallentes ora Sibyllæ ;
Carmina sacrificus sollennes pangit ad aras,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum,
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fibris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam, patrium tunc cum repetemus
Olympum,

30

Eternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus geminique poli convexa sonabunt.
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos et inenarrabile carmen,
Torrida dum rutilus compescit sibila Serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion,
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas. 40
Carmina regales epulas ornare solebant,

Cum nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cœna Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates,
Esculeâ intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus imitandaque gesta canebat,
Et Chaos, et positi latè fundamina Mundi,
Reptantesque deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætnæo quæsitum fulmen ab antro,
Denique quid vocis modulamen inane juvabit,

[blocks in formation]

loquacis ?

vacans, numerique

51

Silvestres decet iste choros, non Orphea, cantus, Qui tenuit fluvios, et quercubus addidit aures, Carmine, non cithara, simulacraque functa canendo

Compulit in lacrymas: habet has a carmine laudes.

Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas,

60

Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere mille sonos numeros componis ad aptos,
Millibus et vocem modulis variare canoram
Doctus Arionii meritò sis nominis hæres.
Nunc tibi quid mirum si me genuisse poëtam
Contigerit, charo si tam propè sanguine juncti
Cognatas artes studiumque affine sequamur?
Ipse volens Phoebus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti;
Dividuumque Deum, genitorque puerque,

tenemus.

Tu tamen ut simules teneras odisse Camoenas, Non odisse reor. Neque enim, pater, ire jubebas Quà via lata patet, quà pronior area lucri, Certaque condendi fulget spes aurea nummi; 70 Nec rapis ad leges, malè custoditaque gentis Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures, Sed, magis excultam cupiens ditescere mentem, Me, procul urbano strepitu, secessibus altis Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ, Phœbæo lateri comitem sinis ire beatum. Officium chari taceo commune parentis; Ne poscunt majora. Tuo, pater optime, sumptu Cum mihi Romulea patuit facundia linguæ, Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant 80 Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere suasisti quos jactat Gallia flores,

Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Fundit, barbaricos testatus voce tumultus, Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates. Denique quicquid habit cælum, subjectaque cælo

Terra parens, terræque et cælo interfluus aër, Quicquid et unda tegit, pontique agitabile

marmor,

90

Per te nôsse licet, per te, si nôsse libebit; Dimotâque venit spectanda Scientia nube, Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus, Ni fugisse velim, ni sit libâsse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas Austriaci gazas Perüanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donâsset ut omnia, cælo? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato, Atque Hyperionios curros, et fræna diei, Et circum undantem radiatâ luce tiaram. Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima catervæ,

100

Victrices hederas inter laurosque sedebo; Jamque nec obscurus populo miscebor inerti, Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos. Este procul vigiles Curæ, procul este Querelæ, Invidiæque acies transverso tortilis hirquo; Sæva nec anguiferos extende, Calumnia, rictus; In me triste nihil, fœdissima turba, potestis, Nec vestri sum juris ego; securaque tutus Pectora vipereo gradiar sublimis ab ictu.

[ocr errors]

At tibi, chare pater, postquam non æqua merenti

Posse referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâsse satis, repetitaque munera grato Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus,

« ForrigeFortsæt »