Billeder på siden
PDF
ePub

ANTISTROPHE.

Quin tu, libelle, nuntii licet malâ

Fide, vel oscitantiâ,

Semel erraveris agmine fratrum.
Seu quis te teneat specus,

Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo tereris institoris insulsi,
Lætare felix; en! iterum tibi
Spes nova fulget posse profundam
Fugere Lethen, vehique superam
In Jovis aulam remige pennâ :

STROPHE III.

Nam te Roüsius sui

Optat peculi, numeroque justo
Sibi pollicitum queritur abesse,
Rogatque venias ille, cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta curæ ;
Teque adytis etiam sacris

Voluit reponi, quibus et ipse præsidet
Eternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris

Quam cui præfuit Ion,

Clarus Erechtheides,

Opulenta dei per templa parentis,

Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæâ genitus Creusâ.

ANTISTROPHE.

Ergo tu visere lucos

Musarum ibis amœnos;

Diamque Phœbi rursus ibis in domum

Oxoniâ quam valle colit,

Delo posthabitâ,

Bifidoque Parnassi jugo;

40

50

60

Ibis honestus,

Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latinæ
Antiqua gentis lumina et verum decus.

70

EPODOS.

Vos tandem haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam serò placidam sperare jubeo

Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes

Et tutela dabit solers Roüsî,

Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque longè

Turba legentûm prava facesset;

At ultimi nepotes

Et cordatior ætas

Judicia rebus æquiora forsitan

Adhibebit integro sinu.

Tum, livore sepulto,

Si quid meremur sana posteritas sciet,
Roüsio favente.

80

CHISWICK PRESS:-C. WHITTINGHAM AND CO., TOOKS COURT,

CHANCERY LANE.

[graphic][subsumed][subsumed]
« ForrigeFortsæt »